- TERERE
- TEREREde Torno signanter dictum. Virg. Georg. l. 2. v. 444.Hincradios trivere rotis. ---i. e. tornavêre. Unde Tritores, οἱ τορευται, vel τορνευταὶ et tritum argentum Phaedro, l. 5. Fab. 2. v. 7. τόρευμα. Qnin et verbum ipsum tero, ex Graeco τορῶ, quod Aeoles dicebant τερῶ: indequeve τορὸς Aeol. τερὸς, Latine teres, quidquid politum et veluti tornô exactum esset. alias terere omnium commune est, Tornatorum, Sculptornm, Caelatorum et Rasorum: possuntque Tornatores etiam γλυπταί dici, i. e. Sculptores seu Caelatores, non tamen vicissim. Illi namqueve exsuclpunt quoque atque insculpunt ligna, at hi non tornant. Praeterea strias et sulcos in ligno tornatili illi facere possunt, figuras et sigilla tornô exprimere, qnod hi faciunt, non possunt. Sic et radunt tam Tornatores, quam Rasores. Poeta,—— et torno rasile buxum.Aliud tamen proprie ξύσαι vel ξέϚαι, radere, aliud τορνεῦϚαι, tornare; uti ab utroque γλύψαι accurate loquendo diversum est. Sed et τορευταὶ proprie Caelatores, uti τορνευταὶ Tornatores HInc in Glossis c. de argenteis, ubi est pocula tornata, ποτήρια τορευτὰ, reponit Salmas. τορνευτὰ. Instrumentum indidem ferreum, quô teruntur ligna in torno, τορνευτήριον Graecis etc. Vide Auctorem modo laudatum Exercit. Plinian. ad Solin. p. 1045. Porro autem teruntnr et lapides, ut niteant; quod σμήχειν, item ςιλβῶσαι Graeci dixêre, unde ςιλβωταὶ iapidum huiusmodi artifices: διαυγάσαι Dionysius.---- ἢ χλωρὰ διαυγάζουϚιν ἔαςπιν.Quod Festus Avienus reddit,—— His glauca dehinc tornatur iaspis:im proprie, quia quae tornô fiunt, etiam teruntur, ac laevigantur. Et quidem hodie adamante in minutissimum pulverem contritô coeteras gemmas poliunt Gemmarii, attenuantque: apud Veter. smiris eâdem fini adhbitus est, Cypriae item et Armeniae cotes etc. Idem ibid. p. 1101.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.